• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Confessiones Confessiones (PL)
*LIBER DUODECIMUS.* Prosequitur interpretationem hujusce versiculi, *In principio fecit Deus coelum et terram.* Illic nomine *coeli* significatam putat spiritualem vel intellectualem illam creaturam, quae semper faciem Dei contemplatur; *terrae* autem vocabulo informem materiam, ex qua rerum corporearum species fuerunt posthac formatae. Verum alias interpretandi rationes haudquaquam improbandas esse; imo ex Scripturae divinae profunditate multiplicem posse erui sensum confitetur.

CAPUT XXVIII. Ut varie intelligitur ab eruditis Scriptura.

38. Alii vero quibus haec verba non jam nidus, sed opaca fruteta sunt, vident in eis latentes fructus, et volitant laetantes, et garriunt scrutantes, et carpunt eos. Vident enim, cum haec verba legunt vel audiunt, tua, Deus, aeterna et stabili permansione cuncta praeterita et futura tempora superari; nec tamen quidquam esse temporalis creaturae, quod tu non feceris: cujus [Col. 0842] voluntas quia id est quod tu, nullo modo mutata, vel, quae antea non fuisset, exorta voluntate fecisti omnia: non de te similitudinem tuam formam omnium; sed de nihilo dissimilitudinem informem, quae formaretur per similitudinem tuam, recurrens in te unum pro captu ordinato, quantum cuique rerum in suo genere datum est, et fierent omnia bona valde, sive maneant circa te, sive gradatim remotiori distantia per tempora et locos pulchras variationes faciant aut patiantur. Vident haec, et gaudent in luce veritatis tuae, quantulum hic valent.

39. Et alius eorum intendit in id quod dictum est, In principio fecit Deus, et respicit Sapientiam Principium, quia et loquitur ipsa nobis. Alius itidem intendit in eadem verba, et principium intelligit exordium rerum conditarum; et sic accipit, In principio fecit, ac si diceretur, Primo fecit. Atque in eis qui intelligunt, In principio, quod in Sapientia fecisti coelum et terram; alius eorum ipsum coelum et terram, creabilem materiam coeli et terrae sic esse credit cognominatam: alius jam formatas distinctasque naturas: alius unam formatam, eamdemque spiritualem coeli nomine; aliam informem corporalis materiae, terrae nomine. Qui autem intelligunt in nominibus coeli et terrae, adhuc informem materiem, de qua formaretur coelum et terra, nec ipsi uno modo id intelligunt: sed alius unde consummaretur intelligibilis sensibilisque creatura; alius tantum unde sensibilis moles ista corporea, sinu grandi continens perspicuas promptasque naturas. Nec illi uno modo qui jam dispositas digestasque creaturas coelum et terram vocari hoc loco credunt; sed alius invisibilem atque visibilem: alius solam visibilem in qua luminosum coelum suspicimus, et terram caliginosam, quaeque in eis sunt.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Confessiones (CSEL) Compare
Confessiones (PL)
Translations of this Work
Bekenntnisse Compare
Les confessions de Saint Augustin Compare
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books Compare
Commentaries for this Work
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy