• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Confessiones Confessiones (PL)
*LIBER DECIMUS TERTIUS.* Dei bonitatem in rerum productione ac perfectione relucere; tum etiam Deum Trinitatem, ipsiusque proprietatem Spiritus sancti primis Geneseos verbis insinuari ostendit. Postmodum vero totam conditi mundi historiam allegorica interpretatione transfert ad ea quae Deus in Ecclesia ad hominum sanctitatem et gloriam operatur.

CAPUT XIX. Tractat eumdem versiculum, Fiant luminaria, etc.

24. Sed prius lavamini, mundi estote; auferte nequitiam ab animis vestris, atque a conspectu oculorum meorum, ut appareat arida. Discite bonum facere, judicate pupillo, et justificate viduam; ut germinet terra herbam pabuli et lignum fructiferum; et venite, disputemus, dicit Dominus, ut fiant luminaria in firmamento coeli, et luceant super terram. Quaerebat dives ille a magistro bono, quid faceret ut vitam aeternam consequeretur: dicat ei magister bonus, quem putabat hominem, et nihil amplius; bonus est autem, quia Deus est: dicat ei, ut si vult venire ad vitam, servet mandata; separet a se amaritudinem malitiae atque nequitiae; non occidat, non moechetur, non furetur, non falsum testimonium dicat; ut appareat arida, et germinet honorem patris et matris, et dilectionem proximi. Feci, inquit, haec omnia. Unde ergo tantae spinae, si terra fructifera est? Vade, exstirpa silvosa dumeta avaritiae; vende quae possides, et implere frugibus dando pauperibus, et habebis thesaurum in coelis, et sequere Dominum si vis esse perfectus, eis sociatus inter quos loquitur sapientiam ille qui novit quid distribuat diei et nocti, ut noris et tu, ut fiant et tibi luminaria in firmamento coeli; quod non fiet, nisi fuerit illic cor tuum; quod item non fiet, nisi fuerit illic thesaurus tuus, sicut audisti a magistro bono 1. Sed contristata est terra sterilis, et spinae offocaverunt verbum 2.

25. Vos autem genus electum, infirma mundi, qui dimisistis omnia ut sequeremini Dominum; ite post eum, et confundite fortia: ite post eum, speciosi pedes, et lucete in firmamento 3; ut coeli enarrent gloriam ejus, dividentes inter lucem perfectorum sed nondum sicut Angelorum, et tenebras parvulorum sed non despectorum: lucete super omnem terram; et dies sole candens eructet diei verbum sapientiae, et nox luna lucens annuntiet nocti verbum scientiae 4. Luna et stellae nocti lucent; sed nox non obscurat eas, quoniam ipsae illuminant eam pro modulo ejus. Ecce enim tanquam Deo dicente, Fiant luminaria in firmamento coeli, factus est subito de coelo sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et visae sunt linguae divisae quasi ignis, qui et insedit super unumquemque illorum 5; et facta [Col. 0856] sunt luminaria in firmamento coeli 6, verbum vitae habentia. Ubique discurrite, ignes sancti, ignes decori. Vos enim estis lumen mundi, nec estis sub modio. Exaltatus est cui adhaesistis, et exaltavit vos. Discurrite, et innotescite omnibus gentibus.


  1. Matth. VI, 21  ↩

  2. Id. XIX, 16-22  ↩

  3. I Petr. II, 9  ↩

  4. Psal. XVIII, 2  ↩

  5. Act. II, 2, 3  ↩

  6. Matth. V, 14 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Confessiones (CSEL) Compare
Confessiones (PL)
Translations of this Work
Bekenntnisse Compare
Les confessions de Saint Augustin Compare
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books Compare
Commentaries for this Work
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy