• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Confessiones Confessiones (PL)
*LIBER QUARTUS.* Pudet Augustinum se Manichaeorum sectae addictum fuisse per novennium, atque alios secum in eumdem errorem pertraxisse; tum etiam consuluisse mathematicos: et amicum sibi interea morte praereptum, acerbiori quam aequum esset animi dolore fuisse prosecutum; cujus occasione, de vana et de solida amicitia non pauca dicit. Mentionem facit librorum de Pulchro et Apto, a se anno aetatis vigesimo sexto aut vigesimo septimo conscriptorum; necnon quam facili negotio liberalium artium libros atque Aristotelis Categorias, anno aetatis ferme vigesimo, per sese intellexerit.

CAPUT II. Rhetoricam docet, concubinam fovet, et aruspicem qui victoriam promittebat, contemnit.

2. Docebam in illis annis artem rhetoricam, et victoriosam loquacitatem victus cupiditate vendebam. Malebam tamen, Domine, tu scis, bonos habere discipulos, sicut appellantur boni: et eos sine dolo docebam dolos: non quibus contra caput innocentis agerent, sed aliquando pro capite nocentis. Et, Deus, vidisti de longinquo lapsantem in lubrico, et in multo fumo scintillantem fidem meam, quam exhibebam in illo magisterio diligentibus vanitatem, et quaerentibus mendacium, socius eorum. In illis annis unam habebam, non eo quod legitimum vocatur, conjugio cognitam, sed quam [Col. 0694] indagaverat vagus ardor, inops prudentiae; sed unam tamen, ei quoque servans tori fidem: in qua sane experirer exemplo meo, quid distaret inter conjugalis placiti modum quod foederatum esset generandi gratia, et pactum libidinosi amoris, ubi proles etiam contra votum nascitur, quamvis jam nata cogat se diligi.

3. Recolo etiam, cum mihi theatrici carminis certamen inire placuisset, mandasse mihi nescio quem aruspicem, quid ei dare mercedis vellem ut vincerem; me autem foeda illa sacramenta detestatum et abominatum respondisse, nec si corona illa esset immortaliter aurea, muscam pro victoria mea necari me sinere. Necaturus enim erat ille in sacrificiis suis animantia, et illis honoribus invitaturus mihi suffragatura daemonia videbatur. Sed hoc quoque malum non ex tua castitate repudiavi, Deus cordis mei. Non enim amare te noveram, qui nisi fulgores corporeos cogitare non noveram. Talibus enim figmentis suspirans anima, nonne fornicatur abs te, et fidit in falsis, et pascit ventos? Sed videlicet sacrificari pro me nollem daemonibus, quibus me illa superstitione ipse sacrificabam. Quid est enim aliud, ventos pascere 1, quam ipsos pascere; hoc est, errando eis esse voluptati atque derisui?


  1. Osee XII, 1 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Confessiones (CSEL) Compare
Confessiones (PL)
Translations of this Work
Bekenntnisse Compare
Les confessions de Saint Augustin Compare
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books Compare
Commentaries for this Work
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy