• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Soliloquia Soliloquia (PL)
LIBER PRIMUS.
CAPUT II. *Quid amandum.*

7.

A. Ecce oravi Deum. R. Quid ergo scire vis? A. Haec ipsa omnia quae oravi. R. Breviter ea collige. A. Deum et animam scire cupio. R. Nihilne plus? A. Nihil omnino. R. Ergo incipe quaerere. Sed prius explica quomodo tibi si demonstretur Deus, possis dicere, Sat est. A. Nescio quomodo mihi demonstrari debeat, ut dicam, Sat est: non enim credo me scire aliquid sic, quomodo scire Deum desidero. R. Quid ergo agimus? Nonne censes prius tibi esse sciendum, quomodo tibi Deum scire satis sit, quo cum perveneris non amplius quaeras? A. Censeo quidem; sed quo pacto fieri possit, non video. [Col. 0873] Quid enim Deo simile unquam intellexi, ut possim dicere, Quomodo hoc intelligo, sic volo intelligere Deum? R. Qui nondum Deum nosti, unde nosti nihil te nosse Deo simile? A. Quia si aliquid Deo simile scirem, sine dubio id amarem; nunc autem nihil aliud amo quam Deum et animam, quorum neutrum scio. R. Non igitur amas amicos tuos? A. Quo pacto eos possum, amans animam, non amare? R. Hoc modo ergo et pulices et cimices amas? A. Animam me amare dixi, non animalia. R. Aut homines non sunt amici tui, aut eos non amas: omnis enim homo est animal, et animalia te non amare dixisti. A. Et homines sunt, et eos amo, non eo quod animalia, sed eo quod homines sunt; id est, ex eo quod rationales animas habent, quas amo etiam in latronibus. Licet enim mihi in quovis amare rationem, cum illum jure oderim qui male utitur eo quod amo. Itaque tanto magis amo amicos meos, quanto magis bene utuntur anima rationali, vel certe quantum desiderant ea bene uti.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Soliloquia (PL)
Translations of this Work
Les Soliloques Compare
Two Books of Soliloquies Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy