• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Soliloquia Soliloquia (PL)
*LIBER SECUNDUS.* In eo secum Augustinus de vero et falso copiose disputat, ut demum veritatis perpetuitate bene perspecta, animam ipsam hominis, quae veritatis sedes est, immortalem esse concludat.
CAPUT II. *Veritas perpetua.*

2.

A. Manifestissimum ordinem video atque brevissimum. R. Hic ergo esto nunc, ut interroganti [Col. 0886] caute firmeque respondeas. A. Isthic sum. R. Si manebit semper mundus iste, verum est mundum semper mansurum esse? A. Quis hoc dubitet? R. Quid, si non manebit? nonne ita verum est mundum non esse mansurum? A. Nihil resisto. R. Quid, cum interierit, si interiturus est? nonne tunc id erit verum, mundum interisse? Nam quamdiu verum non est mundum occidisse, non occidit: repugnat igitur ut mundus occiderit, et verum non sit mundum occidisse. A. Et hoc concedo. R. Quid illud? Videturne tibi verum aliquid esse posse, ut veritas non sit? A. Nullo modo. R. Erit igitur veritas, etiamsi mundus intereat. A. Negare non possum. R. Quid, si ipsa veritas occidat? nonne verum erit veritatem occidisse? A. Et istud quis negat? R. Verum autem non potest esse, si veritas non sit. A. Jam hoc paulo ante concessi. R. Nullo modo igitur occidet veritas. A. Perge ut coepisti, nam ista collectione nihil est verius.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Soliloquia (PL)
Translations of this Work
Les Soliloques Compare
Two Books of Soliloquies Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy