• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Soliloquia Soliloquia (PL)
*LIBER SECUNDUS.* In eo secum Augustinus de vero et falso copiose disputat, ut demum veritatis perpetuitate bene perspecta, animam ipsam hominis, quae veritatis sedes est, immortalem esse concludat.
CAPUT XVI. *An meliora deteriorum nominibus vocari possint.*

30.

R. Bene intelligis. Sed illud vide, utrum et argentum falsi plumbi nomine congruenter appellare possimus. A. Non mihi placet. R. Quid ita? A. Nescio; nisi illud video, vehementer contra voluntatem meam dici. R. Num forte propterea quod argentum melius est, et quasi in contumeliam ejus dicitur; plumbi autem quidam velut honor est, si falsum argentum vocetur? A. Prorsus explicasti quod volebam. Et ideo credo jure infames intestabilesque haberi, qui muliebri habitu se ostentant, quos nescio utrum falsas mulieres, an falsos viros melius vocem. Veros tamen histriones, verosque infames sine dubitatione possumus vocare; aut, si latent nec infame quidquam nisi a turpi fama nominatur, veros nequam non sine veritate dicimus, ut opinor. R. Alius locus nobis erit de istis rebus disserendi: multa enim fiunt, quae quasi facie populari turpia videntur, aliquo tamen fine laudabili honesta monstrantur. Et magna quaestio est utrum patriae liberandae causa muliebri tunica indutus, debeat hostem decipere, hoc ipso quo mulier falsa sit, fortasse verior vir futurus: et utrum sapiens qui aliquo modo certum habeat necessariam fore vitam suam rebus humanis, malit emori frigore, quam femineis [Col. 0900] vestibus, si aliud non sit, amiciri. Sed de hoc, ut dictum est, alias videbimus. Profecto enim cernis quantae inquisitionis indigeat, quatenus ista progredi debeant, ne in quasdam inexcusabiles turpitudines decidatur. Nunc autem quod praesenti quaestioni satis est, jam puto apparere, neque dubitari non esse falsum quidquam nisi veri aliqua imitatione.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Soliloquia (PL)
Translations of this Work
Les Soliloques Compare
Two Books of Soliloquies Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy