• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Academicos Contra Academicos (PL)
*LIBER PRIMUS.* Romamanus ad philosopmam incitatur prooemio libri hujus, in quo ejus filius Licentius cum Trygetio per tres disputationes congreditur. Ille pro Academicis beatam vitam ipsa inquisitione veri, hic contra nonnisi veri comprehensione constare propugnat. Venit in contentionem definitio erroris, necnon definitio sapientiae, quae luculenter explicatur.
DISPUTATIO PRIMA.
CAPUT III. *Beatitatem in investigatione veri sitam esse pro Academicis propugnatur.*
7.

Quoniam te, inquit, video magnopere nos urgere, ut adversum invicem disputemus, quod te utiliter velle confido; quaero cur beatus esse non possit, qui verum quaerit, etiamsi minime inveniat? Quia beatum, inquit Trygetius, volumus esse perfectum in omnibus sapientem. Qui autem adhuc quaerit, perfectus non est. Hunc igitur quomodo asseras beatum, omnino non video. Et ille: Potest apud te, inquit, vivere auctoritas majorum? Non omnium, inquit Trygetius. Quorum tandem? Ille: Eorum scilicet, qui sapientes fuerunt. Tum Licentius: Carneades, inquit, tibi sapiens non videtur? Ego, ait, graecus non sum; nescio Carneades iste qui fuerit. Quid, inquit Licentius, de illo nostro Cicerone, quid tandem existimas? Hic cum diu tacuisset: Sapiens fuit, inquit. Et ille: Ergo ejus de hac re sententia habet apud te aliquid ponderis? Habet, inquit. Accipe igitur quae sit, nam eam tibi excidisse arbitror. Placuit enim Ciceroni nostro, beatum esse qui veritatem investigat, etiamsi ad ejus inventionem non valeat pervenire. Ubi hoc, inquit, Cicero dixit? Et Licentius: Quis ignorat eum affirmasse vehementer, nihil ab homine percipi posse; nihilque remanere sapienti, nisi diligentissimam inquisitionem veritatis: propterea quia si incertis rebus esset assensus, etiam si fortasse verae forent, liberari ab errore non posset? quae maxima est culpa sapientis. Quamobrem si et sapientem necessario beatum esse credendum est, et veritatis sola inquisitio perfectum sapientiae [Col. 0910] munus est; quid dubitamus existimare beatam vitam, etiam per se ipsa investigatione veritatis posse contingere?

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Academicos (PL)
Translations of this Work
Contre les Académiciens Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy