• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De beata vita (PL)
CAPUT II.

12.

Quod cum gaudentes libentissime acciperent: Nihil ergo, inquam, nobis jam quaerendum esse arbitror, nisi quis hominum habeat Deum; beatus enim profecto is erit. De quo quaero quid vobis videatur. Hic Licentius: Deum habet, qui bene vivit. Trygetius: [Col. 0966] Deum habet, inquit, qui facit quae Deus vult fieri. In cujus sententiam Lastidianus concessit. Puer autem ille minimus omnium: Is habet Deum, ait, qui spiritum immundum non habet. Mater vero omnia, sed hoc maxime approbavit. Navigius tacebat. Quem cum interrogassem quid sentiret, illud ultimum sibi placere respondit. Nec Rusticum percontari visum est negligendum, quaenam esset de re tanta ejus sententia, qui mihi videbatur non deliberatione magis quam pudore impeditus silere; Trygetio consensit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De beata vita (PL)
Translations of this Work
De la vie bienheureuse Compare
Vom glücklichen Leben (ChatGPT) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy