• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De beata vita (PL)
CAPUT III.

19.

Sed illud a vobis paululum quaero, velitne Deus ut homo Deum quaerat? Dederunt. Item quaero; numquidnam possumus dicere, illum qui Deum quaerit, male vivere? Nullo modo, dixerunt. Etiam hoc tertium respondete; spiritus immundus potestne Deum quaerere? Negabant, aliquantum dubitante Navigio, qui postea caeterorum vocibus cessit. Si igitur, inquam, qui Deum quaerit, id facit quod Deus vult, et bene vivit, et spiritum immundum non habet; qui autem Deum quaerit, nondum habet Deum: non igitur quisquis aut bene vivit, aut quod vult Deus facit, aut spiritum immundum non habet, continuo Deum habere credendus est. Hic cum se caeteri concessionibus suis deceptos riderent, postulavit mater, cum diu stupida fuisset, ut ei hoc ipsum quod conclusionis necessitate intorte dixeram, explicando relaxarem atque solverem. Quod cum factum esset: Sed nemo, inquit, potest pervenire ad Deum, nisi Deum quaesierit. Optime, inquam. Tamen qui adhuc quaerit, nondum ad Deum pervenit, etiamsi bene vivit. Non igitur quisquis bene vivit, Deum habet. Mihi, inquit, videtur Deum nemo non habere: sed eum qui bene vivit, habet propitium; qui male, infestum. Male igitur, inquam, hesterno die concessimus eum beatum esse qui Deum habet: siquidem omnis homo Deum habet, nec tamen omnis homo beatus est. Adde ergo, inquit, propitium.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De beata vita (PL)
Translations of this Work
De la vie bienheureuse Compare
Vom glücklichen Leben (ChatGPT) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy