50.
Quomodo igitur immortalis est ratio, et ego simul et rationale et mortale quiddam esse definior? An ratio non est immortalis? Sed unum ad duo, vel duo ad quatuor, verissima ratio est: nec magis heri fuit ista ratio vera quam hodie; nec magis cras aut post annum erit vera; nec si omnis iste mundus concidat, poterit ista ratio non esse. Ista enim semper talis est; mundus autem iste nec heri habuit, nec cras habebit quod habet hodie, nec hodierno ipso die, vel spatio unius horae eodem loco solem habuit: ita cum in eo nihil manet, nihil vel parvo spatio temporis habet eodem modo. Igitur, si immortalis est ratio, et ego qui ista omnia vel discerno vel connecto, ratio sum; illud quo mortale appellor, non est meum. Aut, si anima non id est quod ratio, et tamen ratione utor, et per rationem melior sum; a deteriore ad melius, a mortali ad immortale fugiendum est. Haec et alia multa secum anima bene erudita loquitur, atque agitat: quae persequi nolo, ne cum ordinem vos docere cupio, modum excedam, qui pater est ordinis. Gradatim enim se, et ad mores vitamque optimam non jam sola fide, sed certa ratione perducit. Cui numerorum vim atque potentiam diligenter intuenti nimis indignum videbitur et nimis flendum, per suam scientiam versum bene currere citharamque concinere, et suam vitam seque ipsam quae anima est, devium [Col. 1019] iter sequi, et dominante sibi libidine, cum turpissimo se vitiorum strepitu dissonare.