• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De ordine De ordine (PL)
*LIBER PRIMUS.*
CAPUT VII. *Deus non diligit mala licet ad ordinem pertineant.*

19.

Post hoc intersiluit modice. Et repente sese erigens qua Trygetius lectum habebat: Nam quaero ex te, quaeso, inquit, justusne sit Deus? Tacebat ille, nimis, ut postea retulit, admirans et horrens subito condiscipuli et familiaris sui afflatum nova inspiratione sermonem. Quo tacente, ille ita secutus est. Si enim Deum justum non esse responderis, tu videris quid agas, qui me dudum impietatis arguebas. Si autem, ut nobis traditur, nosque ipsius ordinis necessitate sentimus, justus est Deus, sua cuique distribuendo utique justus est. Quae autem distributio dici potest, ubi distinctio nulla est? Aut quae distinctio, si bona sunt omnia? Quidve praeter ordinem reperiri potest, si Dei justitia bonorum malorumque meritis sua cuique redduntur? Justum autem Deum omnes fatemur. Totum igitur ordine includitur. Quibus dictis resilit e strato, et jam lenior voce cum ei verbum nemo faceret: Nihilne mihi, inquit, vel tu qui compulisti ad ista, respondes?

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De ordine (PL)
Translations of this Work
De l'ordre Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2026 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy