33.
Hic illa cum blande ac religiose nunquam me tantum mentitum esse dixisset, et viderem tam multa nos verba fudisse, ut neque scribenda non essent, et jam libri modus esset, neque tabulae reliquae forent; placuit quaestionem differri, simul ut meo stomacho parcerem. Nam eum, plus quam vellem, commoverant ea quae mihi evomenda in illos adolescentes necessario visa sunt. Sed cum abire coepissemus: Memento, inquit Licentius, quam multa et quam necessaria nobis abs te accipienda per occultissimum illum divinumque ordinem etiam te nesciente subministrentur. Video, inquam, et ingratus Deo non sum; vosque ipsos qui haec advertitis ob id ipsum praesumo fore meliores. Hoc fuit tantum illo die negotium meum.