34.
Itaque in hoc ipso aedificio singula bene considerantes, [Col. 1011] non possumus non offendi quod unum ostium videmus in latere, alterum prope in medio, nec tamen in medio collocatum. Quippe in rebus fabricatis, nulla cogente necessitate, iniqua dimensio partium facere ipsi aspectui velut quamdam videtur injuriam. Quod autem intus tres fenestrae, una in medio, duae a lateribus, paribus intervallis solio lumen infundunt, quam nos delectat diligentius intuentes, quamque in se animum rapit, manifesta res est, nec multis verbis vobis aperienda. Unde ipsi architecti jam suo verbo rationem istam vocant; et partes discorditer collocatas, dicunt non habere rationem. Quod late patet, ac pene in omnes artes operaque humana diffunditur. Jam in carminibus, in quibus item dicimus esse rationem ad voluptatem aurium pertinentem, quis non sentiat dimensionem esse totius hujus suavitatis opificem? Sed histrione saltante, cum bene spectantibus gestus illi omnes signa sint rerum, quamvis membrorum numerosus quidam motus oculos eadem illa dimensione delectet, dicitur tamen rationabilis illa saltatio, quod bene aliquid significet et ostendat, excepta sensuum voluptate. Non enim, si pennatam Venerem faciat, et Cupidinem palliatum, quamvis id mira membrorum motione atque collocatione depingat, oculos videtur offendere; sed per oculos animum, cui rerum signa illa monstrantur: nam oculi offenderentur, si non pulchre moveretur. Hoc enim pertinebat ad sensum, in quo anima eo ipso quod mixta est corpori, percipit voluptatem. Aliud ergo sensus, aliud per sensum: nam sensum mulcet pulcher motus; per sensum autem animum solum pulchra in motu significatio. Hoc etiam in auribus facilius advertitur: nam quidquid jucunde sonat, illud libet, atque ipsum auditum illicit; quod autem per eumdem sonum bene significatur, nuntio quidem aurium, sed ad solam mentem refertur. Itaque cum audimus illos versus:
Quid tantum Oceano properent se tingere soles Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet;
1 aliter metra laudamus, aliterque sententiam: nec sub eodem intellectu dicimus, Rationabiliter sonat; et, rationabiliter dictum est.
-
Virg., Georg. lib. 2, vers. 480, 481. ↩