• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De inmortalitate animae De immortalitate animae (PL)
CAPUT V.\-- *Animus non mutatur ut desinat esse animus.*

7.

Nunc autem quatenus accipienda sit animi mutatio videamus. Si enim subjectum est animus arte in subjecto existente, neque subjectum immutari potest quin et id quod in subjecto est immutetur; qui possumus [Col. 1025] obtinere immutabilem esse artem atque rationem, si mutabilis animus in quo illa sunt esse convincitur? Quae autem major quam in contraria solet esse mutatio? et quis negat animum, ut omittam caetera, stultum alias, alias vero esse sapientem? Prius ergo quot modis accipiatur, quae dicitur animae mutatio, videamus; qui, ut opinor, manifestiores duntaxat clarioresque nobis duo sunt genere, specie vero plures inveniuntur. Namque aut secundum corporis passiones, aut secundum suas, anima dicitur immutari. Secundum corporis, ut per aetates, per morbos, per dolores, labores, offensiones, per voluptates. Secundum suas autem, ut cupiendo, laetando, metuendo, aegrescendo, studendo, discendo.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De immortalitate animae (PL)
Translations of this Work
De l'immortalité de l'âme Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2026 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy