• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De inmortalitate animae De immortalitate animae (PL)
CAPUT VI.\-- *Ratio quae incommutabilis est, sive in animo sive cum animo sit, sive animus in ea, ab ipso eodem animo separari nequit.*

11.

Quare ista conjunctio intuentis animi, et ejus veri quod intuetur, aut ita est ut subjectum sit animus, verum autem illud in subjecto; aut contra subjectum verum, et in subjecto animus; aut utrumque substantia. Horum autem trium si primum est, tam est immortalis animus quam ratio, secundum superiorem disputationem, quod inesse illa nisi vivo non potest. Eadem necessitas in secundo est. Nam si verum illud quod ratio dicitur, nihil habet commutabile sicut apparet; nihil commutari potest quod in eo tanquam in subjecto est. Remanet igitur omnis pugna de tertio. Nam si animus substantia est, et substantia ratio cui conjungitur; non absurde quis putaverit fieri posse, ut manente illa hic esse desinat. Sed manifestum est quamdiu animus a ratione non separatur eique cohaeret, necessario eum manere atque vivere. Separari autem qua tandem vi potest? Num corporea, cujus et potentia infirmior, et origo inferior, et ordo separatior? Nullo modo. Animali ergo? Sed etiam in quo modo? An alter animus potentior quisquis est, contemplari rationem non potest, nisi alterum inde separaverit? At neque ratio cuiquam contemplanti defuerit, si omnes contemplentur: et cum nihil sit ipsa ratione potentius, qua nihil est incommutabilius; nullo pacto erit animus nondum rationi conjunctus, eo qui est conjunctus potentior. Restat ut aut ipsa ratio a se ipsum separet, aut ipse animus ab ea voluntate separetur. Sed nihil est in illa natura invidentiae, quominus fruendam se animo praebeat. Deinde quo magis est, eo quidquid sibi conjungitur facit ut sit, cui rei contrarius est interitus. Voluntate autem animum separari a ratione non nimis absurde quis diceret, si ulla ab invicem separatio posset esse rerum quas non continet locus. Quod quidem dici adversus omnia superiora potest, quibus alias contradictiones opposuimus. Quid ergo? Jamne concludendum est, animum [Col. 1027] esse immortalem? an etiamsi separari non potest, exstingui potest? At si illa rationis vis ipsa sua conjunctione afficit animum; neque enim non afficere potest; ita profecto afficit ut ei esse tribuat. Est enim maxime ipsa ratio, ubi summa etiam incommutabilitas intelligitur. Itaque eum quem ex se afficit, cogit esse quodammodo. Non ergo exstingui animus potest, nisi a ratione separatus; separari autem non potest, ut supra ratiocinati sumus: non potest igitur interire.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De immortalitate animae (PL)
Translations of this Work
De l'immortalité de l'âme Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy