11.
M. Imo mecum etiam tuum: ambo enim quaerimus. Sed quid tandem restare arbitraris, quod ad rhythmum attinet? Nonne illud considerandum est utrum aliqua dimensio pedis, quamvis octo tempora non excedat, quae dispondeus obtinet, excedat tamen numerum quatuor syllabarum? D. Quare, quaeso? M. Imo tu, quare me potius quam teipsum rogas? An tibi non videtur sine ulla fraude vel offensione aurium, sive quod ad plausum ac divisionem pedum, sive quod ad spatium temporis pertinet, pro una longa syllaba duas posse poni breves? D. Quis hoc negaverit? M. Hinc ergo est, quod pro iambo vel chorio tribrachum ponimus, et pro spondeo dactylum vel anapaestum vel proceleumaticum, cum vel pro secunda ejus, vel pro prima duas breves ponimus, vel quatuor pro utraque. D. Assentior. M. Fac igitur hoc idem in ionico quolibet, vel alio quopiam quadrisyllabo sex temporum pede, et pro una ejus quacumque longa duas breves constitue. Num quidquam mensurae deperit, aut plausui resistit? D. Nihil omnino. M. Considera ergo quot syllabae fiunt. D. Quinque fieri video. M. Vides certe posse quatuor syllabarum numerum excedi. D. Video sane. M. Quid, si pro duabus, quae ibi sunt longae, quatuor breves posueris? nonne in uno pede sex syllabas necesse est metiri? [Col. 1122] D. Ita est. M. Quid, si cujuslibet epitriti omnes longas solvas in breves? num etiam de septem syllabis dubitandum est? D. Nullo modo. M. Quid ipse dispondeus? nonne octo efficit, cum pro omnibus longis binas breves locamus? D. Verissimum est.