• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER TERTIUS.* In quo exponitur quid intersit discriminis inter rhythmum, metrum et versum; tum agitur seorsim de rhythmo; ac deinde tractatio de metro inchoatur.
CAPUT VII. *De metro quibus et quot minimum constituatur pedibus.*

16.

M. Metrum quidem esse et eo quod plus est quam pes, certumque finem habet, et ipsarum aurium judicio convincitur. Non enim tam suavi sonaret aequalitate, aut motu tam concinno plauderetur, si non inesset in illo numerositas, quae profecto esse nisi in hac parte musicae non potest. Falsa vero esse, quae inter nos constiterunt, miror quod existimes: non enim aut numeris quidquam est certius, aut illa pedum commemoratione et collocatione ordinatius. Nam ex ipsa numerorum ratione, quae nullo modo fallit, expressum est quidquid in eis et ad mulcendas aures, et ad obtinendum in rhythmo principatum, valere perspeximus: sed vide potius cum saepe repeto, Quae canitis sub antris, demulceoque ista numerositate sensum tuum; quid distat inter hoc, et si adderem ad finem hujus brevem aliquam syllabam, et item istud eodem modo repeterem, Quae canitis sub antrisve? D. [Col. 1125] Utrumque mihi jucunde illabitur auribus: hoc tamen posterius, cui syllabam addidisti brevem, plus tenere spatii ac temporis, siquidem longius factum est, cogor fateri. M. Quid cum illud superius, Quae canitis sub antris, ita repeto, ut post finem nihil sileam? eademne ad te jucunditas pervenit? D. Imo nescio quid claudum me offendit, nisi forte illam ultimam plus quam caeteras longas produxeris. M. Ergo sive idipsum amplius quod producitur, sive quod siletur, censesne in tempore habere aliquid spatii? D. Qui aliter potest?

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De musica (PL)
Translations of this Work
Traité de la musique Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy