• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER QUARTUS.* Continuatur tractatio de metro.
CAPUT IV. *De metro iambico.*

5.

M. Geram tibi morem. Sed ista quae jam peregimus quot sunt? D. Quatuordecim. M. Quot etiam iambica fore credis? D. Aeque quatuordecim. M. Quid, si in eis velim pro iambo tribrachum ponere, nonne multiformior varietas erit? D. Manifestum est quidem: sed ego exempla ista in solis iambis audire cupio, ne longum faciamus: pro quavis enim longa syllaba duas breves posse poni, facilis disciplina est. M. Faciam quod vis, gratumque habeo quod intelligentia sequaci minuis laborem meum: sed aurem ad iambicum praebe. D. Istic sum, incipe. M.

Bonus vir, Beatus. Malus miser, Sibi est malum. Bonus beatus, Deus bonum ejus. Bonus beatus est, Deus bonum ejus est. Bonus vir est beatus, Videt Deum beate. Bonus vir et sapit bonum, Videns Deum beatus est. Deum videre qui cupiscit, Bonusque vivit, hic videbit. Bonum videre qui cupit diem, Bonus sit hic, videbit et Deum. Bonum videre qui cupit diem illum, Bonus sit hic, videbit et Deum illic. Beatus est bonus, fruens enim est Deo; Malus miser, sed ipse poena fit sua. Beatus est videns Deum, nihil cupit plus; Malus bonum foris requirit, hinc egestas. Beatus est videns Deum, nihil boni amplius; Malus bonum foris requirit, hinc eget miser. Beatus est videns Deum, nihil boni amplius vult; Malus foris bonum requirit, hinc egenus errat. Beatus est videns Deum, nihil boni amplius volet; Malus foris bonum requirit, hinc eget miser bono.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De musica (PL)
Translations of this Work
Traité de la musique Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy