20.
Nonnunquam tamen quod duobus non plenis pedibus debetur in principio ac fine collocatis, finali tantum silentio redditur; si tantum sit ut dimidii spatium pedis non excedat, qualia haec duo sunt:
Silvae laborantes, geluque Flumina constiterint acuto.
Horum enim prius incipit a palimbacchio, inde excurrit in molossum, et bacchio terminatur: silentur ergo duo tempora; quorum unum bacchio, alterum palimbacchio cum reddideris, sena ubique tempora implebuntur. [Col. 1140] Hoc autem posterius dactylo inchoatur, inde pergit in choriambum, clauditur bacchio: tria igitur tempora silere oportebit; hinc unum bacchio, duo dactylo redhibebimus, ut in omnibus sint sena tempora.