• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER QUARTUS.* Continuatur tractatio de metro.
CAPUT XIV. *Persequitur rationem adhibendi silentia in metiendis metris.*

22.

Item cum singula tempora singulis debentur pedibus minus plenis, si ea voce reddere velis, non sinit sensus in unam syllabam coarctari; mira omnino justitia. Non enim convenit, quod separatim reddendum est, non etiam constitui separatim. Quocirca in illo metro, Silvae laborantes, geluque, si unam longam pro silentio fini addas, sicuti est, Silvae laborantes gelu duro, non probant aures; sicut probant cum dicimus, Silvae laborantes gelu et frigore. Quod satiatissime sentis, cum singula repetis.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De musica (PL)
Translations of this Work
Traité de la musique Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy