• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER QUARTUS.* Continuatur tractatio de metro.
CAPUT XIV. *Persequitur rationem adhibendi silentia in metiendis metris.*

23.

Item non oportet cum duo minus pleni pedes ponuntur, majorem in principio quam in fine poni; nam et hoc condemnat auditus, tanquam si dicas, Optimum tempus adest tandem, ut primus pes sit creticus, secundus choriambus, tertius spondeus; ut tria tempora sileamus, quorum duo debentur ultimo spondeo ad sena implenda, et unum primo cretico. At si ita dicatur, Tandem tempus adest optimum, eadem interposita trium temporum mora in silentio, quis non sentiat jucundissime repeti? Quare aut tanti spatii decet esse in fine minus plenum pedem, quanti est in principio, ut illud, Silvae laborantes, geluque: aut minorem in principio, et in fine majorem, veluti est, Flumina constiterint acuto. Neque injuria, quia ubi est aequalitas, nulla discordia: ubi autem dispar est numerus, si a minore ad majorem veniamus, ut in numerando solet, facit rursus ipse ordo concordiam.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De musica (PL)
Translations of this Work
Traité de la musique Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy