• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER QUARTUS.* Continuatur tractatio de metro.
CAPUT XVI. *De pedum commixtione, et de metrorum copulatione.*

30.

Nunc de pedum commixtione, et de ipsorum metrorum copulatione pauca dicamus: quoniam jam multa dicta sunt cum quaereremus, quos sibimet oporteat misceri pedes; et quod ad metrorum attinet copulationem, nonnulla dicenda sunt cum de versibus disserere coeperimus: junguntur enim sibi pedes atque miscentur secundum regulas, quas in secundo sermone aperuimus. In hoc autem illud sciendum est, metri quaeque genera quae a poetis jam celebrata sunt, habuisse auctores et inventores suos, a quibus quasdam certas leges positas convellere prohibemur; non [Col. 1144] enim oportet, cum illi eas ratione fixerint aliquid ibi mutare quamvis secundum rationem sine aurium offensione possimus. Cujus rei cognitio non arte, sed historia traditur; unde creditur potius quam cognoscitur. Neque enim si Phaliscus, nescio qui, metra ita composuit, ut haec sonant,

Quando flagella ligas, ita liga, Vitis et ulmus uti simul eant;

scire hoc possumus; sed tantummodo credere audiendo et legendo. Illud est disciplinae, quod ad nos pertinet; videre utrum hoc tribus dactylis constet et pyrrhichio ultimo, ut plerique musicae imperiti autumant; non enim sentiunt pyrrhichium poni non posse post dactylum: an ut ratio docet, primus pes sit in hoc metro choriambus, secundus ionicus longa syllaba in duas soluta breves, ultimus iambus, post quem tria tempora silebuntur: quod semidocti homines sentire possent, si a docto secundum utramque legem pronuntiaretur et plauderetur. Ita enim naturali et communi sensu judicarent, quid disciplinae norma praescriberet.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De musica (PL)
Translations of this Work
Traité de la musique Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy