• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER QUARTUS.* Continuatur tractatio de metro.
CAPUT XVI. *De pedum commixtione, et de metrorum copulatione.*

33.

Illud magis mirandum est, quod cum spondeus et diiambum et dichorium suaviter claudat, tamen cum hi duo pedes sive soli, sive cum aliis copulabilibus quoquo modo mixtis in una serie fuerint, spondeus in fine, approbante sensu, poni non potest. Quis enim dubitet aures libenter accipere ista singula repetita, Timenda res non est: et item separatim, Jam timere noli? At si ita jungas, Timenda res, jam timere noli; nisi in soluta oratione audire nolim. Nec absurdum minus est, si quolibet loco alium connectas, veluti molossum hoc modo: Vir fortis, timenda res, jam timere noli. Vel ita: Timenda res, vir fortis, jam timere noli. Vel etiam ita: Timenda res, jam timere vir fortis noli. Cujus absurditatis causa est, quod pes diiambus etiam ad duplum et simplum plaudi potest, ut ad simplum et duplum dichorius: spondeus autem duplae parti eorum aequalis est; sed cum eum ille trahit ad primam, hic ad extremam, existit nonnulla discordia; et ita ratio tollit admirationem.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De musica (PL)
Translations of this Work
Traité de la musique Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy