• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER QUINTUS.* in quo de versu disseritur.
CAPUT X. *De senariorum versuum excellentia: eos decentissimos non esse, nisi vel heroici sint vel iambici.*

22.

Remotis igitur epitritis pedibus a lege versuum senaria, non solum quod solutae orationi sunt aptiores, verum etiam quod si sex fuerint, triginta et duo tempora excedunt, sicut dispondei; remotis etiam quinum temporum pedibus, quod sibi eos libentius ad clausulas vindicavit oratio; molossis item et aliis temporum senum, quamvis in poematis venustissime vigeant, ab hoc de quo nunc agimus numero temporum exclusis; restant versus omnium brevium syllabarum, qui vel pyrrhichios vel proceleumaticos vel tribrachos habent, et omnium longarum qui spondeos. Qui quanquam admittantur ad senarium modum, dignitati tamen et temperationi horum qui brevibus longisque variantur; et ob hoc multo minus converti possunt, cedant necesse est.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De musica (PL)
Translations of this Work
Traité de la musique Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy