• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER SEXTUS.* In quo ex mutabilium numerorum in inferioribus rebus consideratione evehitur animus ad immutabiles numeros, qui in ipsa sunt immutabili veritate.
CAPUT V. *Anima an a corpore patiatur, et quomodo sentiat.*

11.

Quapropter cum de sonorum numeris in praesentia quaeratur, et sensus aurium vocetur in dubium, non oportet per caetera diutius evagari. Referamus itaque nos ad id de quo agitur, et videamus utrum sonus in auribus aliquid faciat. An tu id negabis? D. Nihil minus. M. Quid? easdem aures animatum membrum esse nonne concedis? D. Concedo. M. Cum ergo id quod in eo membro simile est aeri, moveatur aere percusso; animam illam quae ante istum sonum vitali motu in silentio corpus aurium vegetabat, num putamus aut cessare posse ab opere movendi quod animat, aut eodem modo movere commotum extrinsecus aerem auris suae, quo movebat antequam ille illaberetur sonus? D. Non videtur nisi aliter. M. Hoc ergo aliter movere, nonne fatendum est facere esse, non pati? D. Ita est. M. Non igitur absurde credimus motus suos animam, vel actiones, vel operationes, vel si quo alio nomine commodius significari possunt, non latere cum sentit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De musica (PL)
Translations of this Work
Traité de la musique Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy