• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER SEXTUS.* In quo ex mutabilium numerorum in inferioribus rebus consideratione evehitur animus ad immutabiles numeros, qui in ipsa sunt immutabili veritate.
CAPUT XV. *Corporales numeros post resurrectionem aget anima quiete. Virtutes quatuor quibus hic anima perficitur.*

49.

Sed si de rebus incorporeis et eodem modo se semper habentibus, plerumque attentissime cogitantes, si quos forte illo tempore agimus numeros temporales in quolibet corporis motu, facili sane atque usitatissimo, sive deambulantes, sive psallentes, prorsus nobis ignorantibus transeunt, quamvis nobis non agentibus nulli essent: si denique in ipsis nostris inanibus phantasmatibus cum occupati sumus, similiter ista praetereunt agentibus nec sentientibus nobis quanto magis quantoque constantius, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem 1, id est, ut hoc idem planius eloquar, cum Deus vivificaverit mortalia corpora nostra, sicut Apostolus dicit, propter spiritum manentem in nobis 2: quanto ergo tunc [Col. 1189] magis in unum Deum et perspicuam intenti veritatem, ut dictum est, facie ad faciem, numeros quibus agimus corpora, nulla inquietudine sentiemus, et gaudebimus? Nisi forte credendum est, animam cum de iis quae per ipsam bona sunt, gaudere possit, de iis ex quibus ipsa bona est, non posse gaudere.


  1. I Cor. XV, 53  ↩

  2. Rom. VIII, 11 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De musica (PL)
Translations of this Work
Traité de la musique Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy