• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER SEXTUS.* In quo ex mutabilium numerorum in inferioribus rebus consideratione evehitur animus ad immutabiles numeros, qui in ipsa sunt immutabili veritate.
CAPUT XVI. *De quatuor virtutibus an et quomodo sint in beatis.*

51.

Sed illud jam quaero, cum prudentiam superius eam esse constiterit inter nos, qua intelligit anima ubi ei consistendum sit, quo sese attollit per temperantiam, id est, conversionem amoris in Deum, quae charitas dicitur, et aversionem ab hoc saeculo, quam etiam fortitudo et justitia comitantur; utrum existimes cum ad suae dilectionis et conatus fructum perfecta sanctificatione pervenerit, perfecta etiam vivificatione illa corporis sui, et deletis de memoria phantasmatum turbis, apud Deum ipsum solo Deo vivere coeperit, cum impletum fuerit, quod divinitus nobis hoc modo promittitur: Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes illi erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 1: quaero ergo, utrum existimes has ibi virtutes quas commemoravimus, etiam tunc futuras. D. Non video, cum adversa praeterierint, quibus obluctatur, quomodo aut prudentia ibi esse possit, quae non eligit quid sequatur nisi in adversis; aut temperantia, quae amorem non avertit nisi ab adversis; aut fortitudo, quae non tolerat nisi adversa; aut justitia, quae non appetit aequari beatissimis animis, et inferiori naturae dominari, nisi in adversis, id est, nondum assecuta idipsum quod appetit.


  1. I Joan. III, 2 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De musica (PL)
Translations of this Work
Traité de la musique Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy