• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER SEXTUS.* In quo ex mutabilium numerorum in inferioribus rebus consideratione evehitur animus ad immutabiles numeros, qui in ipsa sunt immutabili veritate.
CAPUT XVI. *De quatuor virtutibus an et quomodo sint in beatis.*

54.

M. Restat igitur fortitudo. Sed ut temperantia contra lapsum qui est in libera voluntate; sic fortitudo contra vim valet, qua etiam cogi quis potest si minus fortis sit ad ea quibus evertatur, et miserrimus jaceat. Haec autem vis decenter in Scripturis manus nomine significari solet. Qui porro hanc vim, nisi peccatores conantur inferre? Quod tunc per idipsum communitur anima, et custoditur firmamento Dei, ut hoc illi nullo modo undecumque possit accidere; potentiam quamdam stabilem, et, ut ita dicam, impassibilem gerit, quae, nisi quid tibi displicet, recte fortitudo nominatur, et eam dici arbitror cum adjungitur: Neque manus peccatorum dimoveat me (Psal. [Col. 1191] XXXV, 8-12).

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De musica (PL)
Translations of this Work
Traité de la musique Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy