• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER TERTIUS.* In quo exponitur quid intersit discriminis inter rhythmum, metrum et versum; tum agitur seorsim de rhythmo; ac deinde tractatio de metro inchoatur.
CAPUT III. *Rhythmi ex pyrrhichiis.*

5.

M. Prius igitur, si placet, de rhythmo in quo [Col. 1118] nullum metrum est, deinde de metro ubi versus non est, postremo de ipso versu, quantum possumus, disseramus. D. Placet vero. M. Sume ergo tibi ab ipso capite pedes pyrrhichios, et de his rhythmum contexe. D. Etiam si id possim facere, qui modus erit? M. Satis est, ut eum tendas (exempli enim gratia id facimus) usque ad decem pedes: nam usque ad hunc pedum numerum non progreditur versus, quod suo loco diligenter tractabitur. D. Bene quidem tu non multos pedes mihi proposuisti copulandos; sed videris mihi non recordari, jam te satis discrevisse, quid inter grammaticum et musicum intersit, cum ego tibi respondissem, syllabarum longarum et brevium cognitionem me non habere, quae a grammaticis traditur: nisi forte permittis, ut non verbis, sed aliquo plausu rhythmum istum exhibeam: nam judicium aurium ad temporum momenta moderanda me posse habere non nego; quae vero syllaba producenda vel corripienda sit, quod in auctoritate situm est, omnino nescio. M. Fateor nos ita, ut dicis, grammaticum a musico discrevisse, et in hoc te genere inscitiam tuam esse confessum. Quare a me accipe hoc exempli genus: Ago celeriter agile quod ago tibi quod anima velit. D. Habeo istuc.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De musica (PL)
Translations of this Work
Traité de la musique Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy