10.
M. Video jam te facile posse caetera ordine persequi: quocirca remota interrogatione mea, vel potius tanquam de omnibus interrogatus responde breviter, dilucideque quantum potes, quomodo singuli qui restant pedes, aliis legitime immixtis, obtineant suum nomen in rhythmo. D. Faciam: neque enim ullius negotii est, tanta rationum luce praemissa. Nam tribracho nullus miscebitur; omnes enim priores sunt, qui ei sunt temporibus pares. Dactylo anapaestus potest; nam et est posterior, et tempore ac plausu currit aequaliter: utrique autem proceleumaticus eadem scilicet ratione copulatur. Jam bacchio creticus, et de paeonibus primus, secundus et quartus misceri possunt. Porro ipsi cretico, omnes qui post illum sunt quinque temporum pedes jure miscentur, sed non omnes eadem divisione. Alii namque ad duo et tria, alii ad tria et duo tempora dividuntur. Iste autem creticus utroque modo dividi potest, quia media brevis cuilibet parti tribuitur. Palimbacchius autem, quia ejus divisio a duobus temporibus incipiens, in tria desinit, congruos et copulabiles habet paeones omnes, praeter secundum. Molossus de trisyllabis restat, a quo primo incipiunt sex temporum pedes, qui omnes eidem conjungi possunt, partim propter simpli duplique rationem; partim propter illam quam nobis plausus ostendit, partitionem longae syllabae, quae singula tempora parti utrique concedit, quia in senario numero par lateribus medium est. Ob quam causam et molossus, et ambo ionici non solum in simplum et duplum, sed etiam in aequas partes per terna tempora feriuntur. Hinc efficitur ut deinceps omnibus sex temporum pedibus, omnes totidem [Col. 1121] temporum posteriores copulari queant; solusque antispastus, qui nullum sibi velit misceri, remaneat. Hos consequuntur quatuor epitriti, quorum primus admittit secundum, secundus nullum, tertius quartum, quartus nullum. Restat dispondeus, rhythmum solus etiam ipse facturus, quia nec posteriorem quemquam invenit, nec aequalem. Itaque omnium pedum octo sunt, qui nullo alio mixto rhythmum faciunt: pyrrhichius, tribrachus, proceleumaticus, paeon quartus, antispastus, epitritus secundus, et quartus, et dispondeus: reliqui eos, qui se posteriores sunt, copulari sibi patiuntur, ita ut rhythmi nomen obtineant, etiamsi pauciores in ea serie numerentur. Hoc est, ut opinor, satis a me quod voluisti, explicatum atque digestum: tuum est jam videre quod restat.