• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De doctrina Christiana
*LIBER TERTIUS.*

CAPUT XX.-- In quavis vivendi ratione boni sui sunt similes.

Credant potius Apostolos nostros nec cum suspicerentur [P. 0077] ab hominibus, inflatos fuisse; nec cum despicerentur, elisos. Neutra quippe tentatio defuit illis viris: nam et credentium celebrabantur praeconio, et persequentium maledictis infamabantur. Sicut ergo isti pro tempore utebantur his omnibus, et non corrumpebantur; sic illi veteres, usum feminarum ad sui temporis convenientiam referentes, non patiebantur eam dominationem libidinis, cui serviunt qui ista non credunt.

29. Sed isti possunt dicere nec honorari quidem atque laudari oportere viros bonos et sanctos, quia ipsi cum honorantur atque laudantur, intumescunt superbia; tanto avidiores inanissimae gloriae, quanto eos frequentius atque latius lingua blandior ventilaverit; qua ita leves fiunt, ut eos rumoris aura, sive quae prospera, sive quae adversa existimatur, in quaslibet invehat voragines flagitiorum, aut in facinorum etiam saxa collidat. Videant ergo quam sibi arduum sit atque difficile nec laudis esca illici, nec contumeliarum aculeis penetrari; et non ex se alios metiantur.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De doctrina Christiana
Translations of this Work
De la doctrine chrétienne Compare
Vier Bücher über die christliche Lehre (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Einleitung: Vier Bücher über die christliche Lehre

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy