CAPUT XXXI.-- Regula prima Tichonii.
44. Prima de Domino et ejus corpore est; in qua scientes aliquando capitis et corporis, id est, Christi et Ecclesiae unam personam nobis intimari 1, non haesitemus quando a capite ad corpus, vel a corpore transitur ad caput, et tamen non receditur ab una eademque persona. Una enim persona loquitur dicens, sicut sponso imposuit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento 2; et tamen quid horum duorum capiti, quid corpori, id est, quid Christo, quid Ecclesiae conveniat, utique intelligendum est.