• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De doctrina Christiana
*LIBER SECUNDUS.*

CAPUT XXXIV.-- Aliud est nosse leges conclusionum, aliud veritatem sententiarum.

52. Quapropter aliud est nosse regulas connexionum, aliud sententiarum veritatem. In illis discitur quid sit consequens, quid non consequens, quid repugnans. Consequens est, Si orator est, homo est: inconsequens, Si homo est, orator est: repugnans, Si homo est, quadrupes est. Hic ergo de ipsa connexione judicatur. In veritate autem sententiarum ipsae per se sententiae, non earum connexio consideranda est: sed veris certisque sententiis, cum incertae [P. 0060] vera connexione junguntur, etiam ipsae certae fiant necesse est. Quidam autem sic se jactant, cum veritatem connexionum didicerint, quasi sententiarum ipsa sit veritas. Et rursus, quidam plerumque retinentes veram sententiam, male se contemnunt, quia leges conclusionis ignorant; cum melior sit qui novit esse resurrectionem mortuorum, quam ille qui novit consequens esse, ut si resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexerit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De doctrina Christiana
Translations of this Work
De la doctrine chrétienne Compare
Vier Bücher über die christliche Lehre (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Einleitung: Vier Bücher über die christliche Lehre

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy