6.
Quaecumque autem de ambiguis distinctionibus diximus, eadem observanda sunt et in ambiguis pronuntiationibus. Nam et ipsae nisi lectoris nimia vitientur incuria, aut regulis fidei corriguntur, aut praecedentis vel consequentis contextione sermonis; aut si neutrum horum adhibetur ad correctionem, nihilominus dubiae remanebunt, ut quolibet modo lector pronuntiaverit, non sit in culpa. Nisi enim fides revocet, qua credimus Deum non accusaturum adversus electos suos, et Christum non condemnaturum electos suos, potest illud sic pronuntiari, Quis accusabit adversus electos Dei? ut hanc interrogationem quasi responsio subsequatur, Deus qui justificat. Et iterum interrogetur, Quis est qui condemnat? et respondeatur, Christus Jesus qui mortuus est. Quod credere quia dementissimum est, ita pronuntiabitur, ut praecedat percontatio, sequatur interrogatio. Inter percontationem autem et interrogationem hoc veteres interesse dixerunt, quod ad percontationem multa responderi possunt; ad interrogationem vero, aut Non, aut Etiam. Pronuntiabitur ergo ita, ut post percontationem qua dicimus, Quis accusabit adversus electos Dei? illud quod sequitur sono interrogantis enuntietur, Deus qui justificat? ut tacite respondeatur, Non: et item percontemur, Quis est qui condemnat? rursusque interrogemus, Christus Jesus qui mortuus est, magis autem qui resurrexit, qui est in dextera Dei, qui et interpellat pro nobis 1? ut ubique tacite respondeatur, Non. At vero illo loco ubi ait, Quid ergo dicemus? Quia gentes quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam 2; nisi post percontationem qua dictum est, Quid ergo dicemus? responsio subjiciatur, Quia gentes quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam, textus consequens non cohaerebit. Qualibet autem voce pronuntietur illud quod Nathanael dixit, A Nazareth potest aliquid boni esse 3, sive affirmantis, ut illud solum ad interrogationem pertineat quod ait, A Nazareth? sive totum cum dubitatione interrogantis; non video quomodo discernatur: uterque autem sensus [P. 0068] fidem non impedit.