• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De ieiunio adversus psychicos De ieiunio adversus Psychicos

IX.

1. Principalis haec species in castigatione uictus potest iam de inferioribus quoque abstinentiae operationibus praeiudicare ut et ipsis pro modo utilibus aut necessariis. Nam exceptio eduliorum quorundam portionale ieiunium est. Inspiciamus igitur et xerophagiarum nouitatem aut uanitatem, si non et in his tam antiquissimae quam efficacissimae religionis operatio est. 2. Redeo ad Danielem et fratres eius leguminum pabulum et aquae potum ferculis et oenophoris regiis praeferentes atque exinde formosiores, ne qui de specie quoque corpusculi metuat, ceterum spiritu insuper cultos. Dedit enim deus adolescentulis scientiam et intellegentiam in omni litteratura et Danieli in omni uerbo et in somniis et in omni sophia, qua hoc ipsum quoque saperet, quibus modis de deo impetraretur agnitio sacramentorum. 3. Anno denique tertio Cyri regis Persarum cum in recogitatum incidisset uisionis, aliam formam humiliationis prospexit. In illis, inquit, diebus ego Daniel eram lugens per tres hebdomadas, panem suauem non edi, caro et uinum non introierunt in os meum, oleo unctus non sum, donec consummarentur tres hebdomades, quibus transactis angelus emissus est taliter alloquens: Daniel, homo es miserabilis, ne timueris, quoniam ex die prima, qua dedisti animam tuam recogitatui et humiliationi coram deo, exauditum est uerbum tuum, et ego introiui uerbo tuo. 4. Ita xerophagiarum miseratio et humiliati metum expellunt et aures dei aduertunt et occultorum compotes faciunt. Reuertor etiam ad Heliam. Cum corui illum pane et carne saturare consuessent, cur postmodum apud Bersabe Iudaeae excitato ei de somno quidam ille angelus sine dubio panem solum et aquam obtulit? 5. Defecerant corui, qui eum liberalius pascerent, an difficile angelo fuerat aliquem alicunde de conuiuio regis ministrum cum instructissimo ferculo raptum ad Heliam transferre, sicut Danieli in lacu leonum esurienti prandium metentium exhibitum est? 6. Sed constitui oportebat exemplum docens in tempore pressurae et persecutionis et cuiuscunque circumstantiae xerophagiis esse uiuendum. Tali uictu Dauid exomologesin suam expressit cinerem quidem edens uelut panem, id est panem uelut cinerem aridum et sordidum, potum uero fletu miscens utique pro uino. 7. Habet enim et abstinentia uini suos titulos, quae et Samuelem deo uouerat et Aaronem consecrarat. Nam de Samuele mater, et uinum, inquit, et ebriamen non bibet; talis enim et ipsa deum orabat. Et dominus ad Aaron: uinum et siceram non bibetis, tu et filius tuus post te, si quando ingrediemini tabernaculum uel ascendetis ad altare, et non moriemini. 8. Adeo morientur qui non sobrii in ecclesia ministrauerint. Sic et Israeli proximo exprobrat et potum: dabatis sanctificatis meis uinum. Et haec autem strictura potus xerophagiae portio est. Quamquam ubi abstinentia uini aut a deo exigitur aut ab homine uouetur, illic intellegatur etiam pabuli pressura formam praestruens potui. Qualis enim esus, talis et potus. Verisimile non est, ut quis dimidiam gulam deo immolet, aquis sobrius et cibis ebrius. 9. An autem et apostolus xerophagias norit, qui maiora celebrauerat, sitim et famem et multa ieiunia, qui ebrietates et comessationes recusauerat, uel de discipulo Timotheo argumenti satis est, quem propter stomachum et adsiduas imbecillitates modico uino monens uti, quo ille non ex institutione, sed ex deuotione abstinebat (ceterum stomacho magis consuetudo prodesset), hoc ipso abstinentiam uini dignam deo suasit, quam ex necessitate dissuasit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De ieiunio adversus Psychicos
Translations of this Work
Du jeune Compare
On Fasting Compare
Über das Fasten, gegen die Psychiker (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidations - On Fasting

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy