• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) Apologeticum

XXVIII.

[1] Quoniam autem facile iniquum videretur liberos homines invitos urgeri ad sacrificandum (nam et alias divinae rei faciundae libens animus indicitur), certe ineptum existimaretur, si quis ab alio cogeretur ad honorem deorum, quos ultro sui causa placare deberet, ne prae manu esset iure libertatis dicere: Nolo mihi Iovem propitium; tu quis es? Me conveniat Ianus iratus ex qua velit fronte; quid tibi mecum est? [2] Formati estis ab isdem utique spiritibus, uti nos pro salute imperatoris sacrificare cogatis, et inposita est tam vobis necessitas cogendi quam nobis obligatio periclitandi.

[3] Ventum est igitur ad secundum titulum laesae augustioris maiestatis, siquidem maiore formidine et callidiore timiditate Caesaem observatis quam ipsum de Olympo Iouem. Et merito, si sciatis. Quis enim ex viventibus quilibet non mortuo potior? [4] Sed nec hoc vos ratione facitis potius quam respectu praesentaneae potestatis: adeo et in isto inreligiosi erga deos vestros deprehendemini, cum plus timoris humano dominio dicatis. Citius denique apud vos per omnes deos quam per unum genium Caesaris peieratur.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Apologeticum
Translations of this Work
Apologetikum (BKV) Compare
Apologétique Compare
The Apology Compare
Commentaries for this Work
Elucidations - Apology

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy