• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODECIMUS

40.

Nec pagani nobis in hoc obstrepunt; neque enim audent contradicere, ne illa non solum dicta sed etiam facta figurate accepta interpretemur ad Christum intellegendum, praesertim quia ea, quae praenuntiata intellegimus, etiam demonstramus impleta, cum fabulas suas ut aliquo modo commendent, ad nescio quas physiologias vel theologias, id est rationes naturales uel divinas interpretando referre conentur, ex parte plene satis indicantes, qualia sint, ex parte autem dissimulantes. Dum ea rident in theatris, quae venerantur in templis, in turpitudine nimium liberi, in superstitione nimium servi.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy