41.
Nobis autem quisquis dixerit non ideo alia (illa?) vel gesta vel scripta, ut Christus in eis intellegatur, excepta ipsa tanta consonantia rerum praefiguratarum et nunc impletarum aliis praesagiis propheticis apertis manifestique ferietur, sicuti est illud: In semine tuo benedicentur omnes gentes. p. 367,14 Hoc dictum est ad Abraham, hoc ad Isaac, hoc ad Iacob. Unde non immerito dicit: Ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob, completurus utique in benedictione omnium gentium, quod ex eorum semine promisit. Nec immerito ipse Abraham, cum eius servus ei iurasset, sub femore suo iussit eum ponere manum, sciens inde venturam carnem Christi, in quo benedici omnes gentes non nunc praenuntiamus, sed quod tunc praenuntiatum est, nunc videmus.