• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODECIMUS

46.

Verum disciplina catholica propterea simplici fide prius nutriri oportere docet mentem christianam, ut eam capacem faciat ad intellegenda superna et aeterna. Sic enim et propheta dicit: Nisi credideritis, non intellegetis. At ea ipsa est simplex fides, qua credimus, antequam cognoscamus supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamur in omnem plenitudinem dei, non sine causa dispensationem humilitatis eius, qua humanitus natus et passus est, a prophetis per propheticam gentem, per propheticum populum, per propheticum regnum tanto ante praedictam, nisi quia in illa stultitia, quae sapientior est hominibus, et in illa infirmitate, quae fortior est hominibus, magnum aliquid latet ad iustificationem et glorificationem nostram. p. 375,11 Et ibi sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, qui nulli aperiuntur, si sibi per maternam carnem traiectum cibum, id est per apostolica et prophetica ubera lactis alimenta contempserit et tamquam infantilem victum quasi praegrandi aetate fastidiens prius in venena haereticorum quam in sapientiae cibum, cui se idoneum temere arbitratur, irruerit. Non ergo quod dicimus necessariam simplicem fidem, contrarium est ei, quod dicimus, ut prophetis credatur; magis enim ad hoc pertinet, ut prophetis credatur, priusquam purgata et roborata mente possit intellegi, qui per prophetas sic loquebatur. p. 375,22

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy