• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SECUNDUS

6.

Cur ergo non sit evangelium, quod de ista generatione narratur, cum tam bona nobis adnuntietur, ut per ipsam nostra sanetur infirmitas? An quia Matthaeus non est ita exorsus, ut diceret _initium euangelii Iesu Christi, _ sicut ait Marcus, sed liber generationis Iesu Christi?

Hoc modo nec Iohannes evangelium scripsisse dicatur, quia nec ipse ait _initium evangelii, _ aut _liber evangelii_ sed in principio erat verbum.

Nisi forte tam elegans vocabulorum fabricator Faustus fuit, ut et hoc Iohannis exordium “verbidium” nominaverit propter verbum sicut illud propter genesim “genesidium” ausus est appellare.

Sed cur non potius cogitatis, quanta impudentia prolixas illas et inpias fabulas vestras evangelium nominetis? p. 261,2 Quid enim illic boni adnuntiatur, ubi dicitur deus adversus rebellem nescio quam contrariam alienamque naturam non aliter regno suo potuisse prospicere atque consulere, nisi partem suae naturae in illius avidas fauces devorandam mitteret atque ita polluendam, ut post tantos labores atque cruciatus non posset saltem tota purgari ?

Itane tam malus nuntius evangelium est?

Certe omnes, qui graece vel tenuiter noverunt, evangelium bonum nuntium aut bonam adnuntiationem interpretantur. Quomodo est autem iste bonus nuntius, quandoquidem ipse deus vobis velo sibi opposito lugere nuntiatus est, donec sua membra ab illa vastatione et contaminatione reparentur atque purgentur?

Qui si aliquando luctum finierit, crudelis erit:

Quid enim de illo male meruit pars illa eius, quae in globo ligabitur? Quae utique in aeternum lugenda est, quia in aeternum damnabitur. p. 261.16 Sed evasimus, quod istum nuntium quisquis diligenter adverterit, non cogitur lugere, quia malus est, sed ridere, quia falsus est.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy