• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER QUARTUS DECIMUS

6.

Nec ideo maior invidia est, quod addiderit: Deo, ut diceret: Maledictus deo omnis, qui pependerit in ligno. Nisi enim deus odisset peccatum et mortem nostram, non ad eam suscipiendam atque delendam filium suum mitteret. Quid ergo mirum, si maledictum est deo, quod odit deus? Tanto enim libentius nobis donat immortalitatem, quae futura est Christo veniente, quanto misericordius odit mortem nostram, quae in ligno pependit Christo moriente. Quod autem additum est: Omnis, ut diceretur: maledictus omnis qui in ligno pependerit, non sane Moyses minus praevidit etiam iustos in cruce futuros, sed bene praevidit haereticos veram mortem domini negaturos et ideo volentes ab hoc maledicto Christum seiungere, ut a mortis etiam veritate seiungerent. p. 407,18 Si enim vera illa mors non erat, nullum maledictum Christo crucifixo pependit in ligno, quia nec vere crucifixus est. Sed contra longe futuros haereticos quam de longe clamat Moyses: Sine causa tergiversamini, quibus displicet veritas mortis Christi: ‛Maledictus omnis qui pendet in ligno’; non ille aut ille, sed omnis omnino! Etiamne et filius dei? Etiam prosus. Nam hoc est, quod non vultis; inde satagitis, inde seducitis. Displicet enim vobis maledictus pro nobis, quia displicet mortuus pro nobis: tunc enim extra maledictum illius Adam, si extra illius mortem. Cum vero ex homine et pro homine mortem suscepit, ex illo et pro illo etiam maledictum, quod morti comitatur, suscipere non dedignatus est, 408,1 etiam ille, prorsus etiam ille filius dei semper vivus in sua iustitia, mortuus autem propter delicta nostra in carne suscepta ex poena nostra. Sic et semper benedictus in sua iustitia, maledictus autem propter delicta nostra in morte suscepta ex poena nostra. Ac per hoc additum est: Omnis, ne Christus ad veram mortem non pertinere diceretur, si a maledicto, quod morti coniunctum est, insipienti honorificentia separaretur.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy