• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER QUARTUS DECIMUS

9.

Quae autem divina Moyses lacessivit, sicut Faustus criminatur dicens, quod humanorum nulli umquam divinorumque pepercerit? Dixit enim et abiit; nihil sategit probare, nihil curavit ostendere. Nos autem scimus Moysen omnia vere divina pie laudasse et pro sui temporis congruentia suaeque dispensationis gratia iuste humana rexisse. Exigant isti, ut hoc doceam, cum et ipsi docere conati fuerint, quod Faustus obicit, caute quidem, ut erat acutus, sed hoc incautus, quia suo acumine se perimebat. 410,6 Felix enim cor acutum ad veritatem, infelix contra veritatem. Non dixit: hominum nulli umquam deorumque pepercerit, sed: humanorum inquit et divinorum. Si enim diceret eum deo non pepercisse, facile convinceretur falsae criminationis, cum Moyses inveniretur ubique honorare ac praedicare deum verum, qui fecit caelum et terram. Si autem diceret nulli deorum pepercisse, proderet se christianis illos deos colere, a quibus adorandis Moyses prohibet, atque ita sub alas catholicae matris pullis fugientibus non congregaret, quae non peperit. Ut ergo insidias tenderet parvulis, dixit divinorum nulli pepercisse Moysen, quo possent neque christiani aperto deorum cultu fugere impietatem istorum nimis abhorrentem a religione christiana et pagani eis favere adversus nos, qui Moysen scirent contra idola et contra deos gentium, quae sunt daemonia, multa vera et digna dixisse. p. 410,21

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy