• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER QUARTUS DECIMUS

10.

Quod si istis displicet, aperte se fateantur idolorum vel daemoniorum esse cultores, quod quidem ignoranter essent eo ipso solo, quod essent haeretici. De talibus enim dixit apostolus: Quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum. Qui enim nisi daemones, quibus est amica fallacia, istis persuaderent, quod Christus fallaciter passus, fallaciter mortuus sit, fallaciter cicatrices ostenderit, id est non vere passus nec vere mortuus sit nec illae verae fuerint ex veris vulneribus cicatrices? p. 411,4 Quae sunt evidentiores doctrinae mendaciloquorum daemoniorum quam istae, quibus persuadetur filium dei, id est ipsam veritatem esse mendacem? Sed isti in doctrina sua habent et apertam non quidem daemoniorum, sed tamen creaturae culturam, quam damnat apostolus dicens: Et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy