10.
Nempe conviciata es impudentia sacrilega deo prophetarum, quod ipsis Iudaeis sibi servientibus non exhibuerit, quod promisit, nec sane dixisti, quid promiserit et non exhibuerit, ne ibi convincereris aut iam exhibitum, quod non intellegis, aut adhuc futurum, quod non credis. p. 437,4 Tibi quid promissum est et praesentatum, unde tibi fides fieret te accepturam triumphos novorum saeculorum super terram tenebrarum? Si aliquos prophetas protuleris, in quibus legamus cum laude praedictos futuros Manichaeos, unde iam tibi aliquid exhibitum putes, hoc ipso, quia esse vos videmus, prius probatura es, quod non ipse Manichaeus tibi prophetas finxerit, qui sibi ut crederes voluit. Neque enim putat turpe mendacium, aut vero potest dubitare falsos prophetas ostendere in pellibus ovinis, qui Christum laudans asseverat falsas cicatrices ostendisse in membris suis. p. 437,14 At ego vos plane praedictos lego, non solum a prophetis aliquando obscurius, verum et ab apostolo expressius. Sed videte quemadmodum! Spiritus inquit manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum cauteriatam habentium conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis, quos deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognoverunt veritatem, quia omnis creatura dei bona est, et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. Haec quemadmodum in vobis impleta sint, et luce clarius omnium, qui vos noverunt, oculos tangit et supra pro tempore ostendimus.