• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SEXTUS DECIMUS

3.

Quamvis ergo et haec non parva videantur ad confirmandam suspicionem falsi de capitulo isto, plus tamen illo teneor, quia omnem, ut dixi, Moyseos scripturam scrutatus nullas ibi de Christo prophetias inveni. Nunc tamen te compertus melioris intellegentiae lectorem consecuturum me aliquid credo acturumque fateor gratias, si spem profectus ac doctrinae, quam mihi obiurgationis tuae fiducia promittit, nulla frustreris invidia, sed doceas, si quid est, quod me forte legentem praeterierit de deo ac de domino nostro memoratum in scriptura Moysi. Nec dixeris, quaeso, ut imperiti solent, hoc ipsum satis esse debere ad fidem, quia Christus dixerit de se scripsisse Moysen. p. 442,15 Nolo enim nunc ad me respicias, quem ad credendum professio mea fecit obnoxium, ut non possim non credere ei, quem sequor, sed puta nos cum Iudaeo tractare, puta cum gentili. Cum eis dixerimus: Moyses de Christo scripsit, quaesituri erunt probationes. Quid offeremus? Numquid nam dicere poterimus Christus hoc dixit, cui adhuc illi minime credunt? Nempe opus erit nos ipsis ostendere, quid scripserit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy