4.
Quid ergo ostendemus? An illud, quod vos soletis, ubi deus suus loquitur ad Moysen dicens: Suscitabo illis prophetam de fratribus ipsorum similem tibi? Sed hoc quidem ad Christum minime spectare nec Iudaeum latet nec nobis sic credere conducibile est, quia non propheta Christus nec Moysi similis propheta, si quidem ille fuerit homo, hic deus, ille peccator, hic sanctus, ille ex coitu natus, hic secundum te ex virgine, secundum me vero nec ex virgine, p. 443,4 ille offenso deo suo occiditur in monte, hic patri perplacens patitur propria voluntate. Quomodo ergo ipse erit propheta similis Moysi? Nempe statim nos Iudaeus aut ut imperitos ridebit aut coarguet ut mendaces.