• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SEXTUS DECIMUS

12.

Deinde subiungis ipsum te audisse dicentem fures fuisse et latrones omnes, qui venerunt ante se. Unde illum audisti hoc dicentem nisi ex evangelio? At si hoc, quod ita credis ex evangelio, ut tamquam ex ore domini audisse te dicas, alius falsum esse contendat atque hoc dixisse Christum neget, quo ibis? Quid facies? p. 450,26 Nonne evangelicam auctoritatem quantis potueris viribus praedicabis? Miser, illic scriptum est, quod non vis credere, ubi didicisti quod ita credis, ut hoc te ab ipso Christo dicas audisse. Ecce nos utrumque credimus, quia evangelio sancto credimus, ubi utrumque scriptum est, et de Christo scripsisse Moysen et omnes, qui ante Christum venerunt, fures fuisse et latrones. Venisse quippe ita vult intellegi, quia missi non sunt; nam qui missi sunt, sicut Moyses et sancti prophetae, non ante ipsum, sed cum ipso venerunt, quia non eum per superbiam praecedere voluerunt, sed eum per ipsos loquentem humiliter portaverunt. Vos autem, qui haec verba domini sic intellegitis, secundum vestrum intellectum satis confitemini nullos vos habere prophetas, qui venturum Christum prophetaverunt, et ideo vobis eum sicut voluistis ita finxistis. p. 451,12 Nam si aliqui sunt vestri, quibus quidem propterea fides habenda non est, quia nonnisi a vobis proferuntur, tamen si aliqui sunt, quos dicere audeatis prophetasse Christum falsa carne venturum, falsa morte passurum, falsas cicatrices dubitantibus discipulis oblaturum, non dico ex hoc ipso, quam sint detestandi atque fugiendi, quamque non possint esse veraces, quibus de mendacio Christus placet: ut hoc non dicam, certe, ut dicere coeperam, secundum istum intellectum vestrum fures fuerunt et latrones, quoniam ante Christum venerunt, qui eum venturum quoquo modo praedicaverunt. Porro si ille intellectus est verus, ut ipsi ante Christum venisse dicantur, qui cum Christo, id est cum verbo dei venire noluerunt, sed cum eos non miserit deus, mendacia sua hominibus attulerunt, p. 451,25 vos quoque ipsi, quamvis post Christi passionem et resurrectionem in hoc mundo nati fueritis, fures et latrones estis, quia, priusquam vos ipse illuminaret, ut veritatem ipsius praedicaretis, eum antevenire voluistis, ut vestram fallaciam iactaretis.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy