• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SEXTUS DECIMUS

13.

Illic autem, ubi ei dictum est a Iudaeis: Tu de te testificaris; testimonium tuum non est verum, non mirum est non te videre prosecutum eum, ut diceret de se prophetasse Moysen; non enim habes pium oculum, quo id possis videre. Nam ecce id ipsum, quod eis respondit: Nempe in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. Ego sum, qui testificor de me, et testificatur de me, qui me misit pater, quid aliud sonat recte intellegentibus nisi illum testium numerum in lege prophetico spiritu consecratum et commendatum, ut etiam sic praenuntiaretur futura revelatio patris et filii, quorum spiritus est in illa inseparabili trinitate spiritus sanctus? p. 452,13 Ideo scriptum est: In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. Alioquin et unus testis plerumque verum dicit et plures plerumque mentiuntur, potiusque creditum est in exordio fidei gentium uni apostolo evangelizanti quam populis errantibus, a quibus persecutionem patiebatur. Non igitur frustra quodam modo consecratus est iste numerus testium, et cum hoc dominus respondit, eo quoque ipso intellegi voluit de se prophetasse Moysen. An forte inde calumniamini, quia non ait in lege dei, sed in lege vestra scriptum est? Ubi usitatam locutionem scripturarum quis non agnoscat? In lege vestra<(i> enim dixit vobis data, p. 452,23 sicut dicit apostolus evangelium suum, quod se tamen accepisse testatur, non ab homine, sed per revelationem Iesu Christi. An et Christum dicitis negasse se habere patrem deum, ubicumque non ait: pater noster, sed pater vester? Iam vero vocem illam, quam commemorasti caelo delatam: Hic est filius meus dilectissimus, credite illi, quia vos non audistis, nolite illi credere. Si autem ideo creditis, quia eam in scripturis sanctis invenistis, ibi est et ista, cui credere non vultis de Christo scripsisse Moysen; ibi aliae multae, quibus pariter fidem derogatis nec timetis, miseri, ne ita profanus aliquis dicat istam vocem omnino non sonuisse de caelo. p. 453,9 Et sicut vos contra salutem generis humani, quae omnibus gentibus evangelica auctoritate confertur, etiam in vestram perniciem argumentamini, cum dicitis propterea non esse credendum, quod dixerit Christus de se scripsisse Moysen, quia si hoc ille dixisset, nec Iudaei tacere potuissent, quin statim, utpote maligni et astuti, quaererent, quidnam illud esset, quod de se a Moyse scriptum putaret*, sic et ille vanus et perditus dicat: si de caelo vox illa sonuisset, omnes Iudaei, qui audierant, credidissent? Cur ergo non consideratis, insani, sicut fieri potuit, ut et post illam caelestem vocem dura Iudaeorum infidelitas permaneret, ita fieri potuisse, ut cum Christus diceret de se scripsisse Moysen, hoc magis maligna astutia timentes, unde convincerentur, audire omnino non quaererent, quid de illo scripserit Moyses? p. 453,23

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy