• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SEXTUS DECIMUS

16.

Nec ideo Moysi famulo dei derogaveris, quia eum peccatorem fuisse et offenso deo suo in monte occisum esse dixisti. p. 457,11 Noverat enim et ipse in domino gloriari, ut ab eo salvus fieret, a quo et ille, qui dicit: Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Arguitur enim Moyses voce divina, quod eius fides ad aquam de petra eiciendam aliquantum titubaverit; quod ei cum peccato Petri potest esse commune, qui in mediis fluctibus simili fidei defectu dubitavit. Verum absit, ut credamus hinc eum esse alienatum ab aeterna societate sanctorum, qui cum sancto Helia, sicut evangelium loquitur, meruit clarificato in monte domino assistere. Nam, ut in veteribus legimus libris, etiam post ipsum peccatum quantum sit apud deum meritum eius adparet. p. 457,22 Sed quid causae fuerit, ut de peccato eius tali morte vindicando deus loqueretur, quoniam polllicitus sum ea ipsa demonstrare ad praenuntiandum Christum pertinere, quae tu reprehendenda delegeris, faciam, sicut possum, domino adiuvante, ut hoc etiam, quod in Moysi morte reprehendisti, prophetiam fuisse de Christo recte intellegentibus doceam.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy