• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SEXTUS DECIMUS

30.

Quid autem dicere voluisti sine respectu iniuriose, quod Moyses helluonis in modum disceptator sedet iubetque alia quidem abligurriri pro mundis, alia vero pro immundis ne contingi quidem, cum ad helluonem hoc magis pertineat, ut nulla discernat, aut, si discernit, suaviora eligat? An hoc ideo dicis, ut imperitis continentia tua velut ab ineunte aetate miranda videatur quasi nescientis vel iam obliti, quanto iucundius sapiat porcina quam vervecina? Sed quia et ista Moyses figuris propheticis de Christo scripsit in animalium carnibus significans homines vel incorporandos Christi corpori, quod est ecclesia, vel respuendos, vos quoque inter immunda figuravit, qui propterea fidei catholicae non convenitis, quia nec ruminatis verbum sapientiae p. 477,20 et duo testamenta, vetus et novum, non concorditer distinguentes tamquam geminam ungulam non habetis. Quis autem ferat te quoque Adimanti vestri fallaciam non puduisse sectari?

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy